Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Matt.28 NT Mark.1 (English) >>NT Mark.2

Mark.1

initium evangelii Iesu Christi Filii Dei

sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam

vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius

fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum

et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua

et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat

et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius

ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto

et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne

et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso

et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui

et statim Spiritus expellit eum in desertum

et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi

postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei

et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio

et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores

et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

et protinus relictis retibus secuti sunt eum

et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia

et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum

et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos

et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae

et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit

dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei

et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine

et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo

et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei

et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae

et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne

decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa

et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis

vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes

et erat omnis civitas congregata ad ianuam

et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum

et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat

et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant

et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te

et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni

et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens

et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare

Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare

et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est

et comminatus ei statim eiecit illum

et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis

at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Matt.28 NT Mark.1 (English) >>NT Mark.2

Powered by PhiloLogic